Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 119
lat cicero phi010 perseus lat2
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam illud unum, Gaium Getam, cum a Lucio Metello et Gnaeo Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum et, cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.