Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 104
lat cicero phi010 perseus lat2
Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a Cluentio HS cccc. cuius erat ordinis? senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret, audire praeterea nihil debuisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable