Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 107
lat cicero phi010 perseus lat2
ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis Publio Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Quinto Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita dicere, quaeque iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir Marcus Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum disciplina, qualis Lucius Caulius mergus, Marcus Basilus, Gaius Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero Lucius Cassius, Gnaeus Heius pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, Publius Saturius, in eadem sententia fuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable