Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 108
lat cicero phi010 perseus lat2
O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur. haec tum agente Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable