LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 112

lat cicero phi010 perseus lat2

si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam. sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus, tu qui iudicia facta commemoras quid tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable