Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 113
lat cicero phi010 perseus lat2
at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus a Lucio Quinctio, tribuno plebis, vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices iudicaverunt. esto, potuit esse innocens Falcula. iam ergo aliquis Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest aliquis ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse. verum, si innocens Falcula, quaero quis sit nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.