LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 12

lat cicero phi010 perseus lat2

plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis. ea igitur mater habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor, non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable