Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 120
lat cicero phi010 perseus lat2
nunc si quem Gnaei Lentuli aut Lucii Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse Lucius Gellius et Gnaeus Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei non modo in senatum redierunt sed etiam illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est. timoris enim causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,