LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 126

lat cicero phi010 perseus lat2

quid igitur censores secuti sunt? ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, Decimum Matrinium, cum defendissem apud Marcum Iunium Quintum Publicium praetores et Marcum Plaetorium Gaium Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent. cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable