LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 147

lat cicero phi010 perseus lat2

quid est, Quinto Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? quid Marci Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid Gaii Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid Gaii Aquili apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable