Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 152
lat cicero phi010 perseus lat2
nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani in huiusce legis periculum concludantur; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable