LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 154

lat cicero phi010 perseus lat2

aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable