LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 157

lat cicero phi010 perseus lat2

hic nunc est quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae status est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: 'qui coierit,' quod quam late pateat videtis. 'convenerit'; aeque incertum et infinitum est. 'consenserit'; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum. 'falsumve testimonium dixerit'; quis de plebe Romana testimonium dixit umquam cui non hoc periculum Tito Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo.

Provenance