LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 163

lat cicero phi010 perseus lat2

Ennium esse quendam cuius bona teneat habitus. est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando cum servis habiti furti egit, nuper ab ipso habito petere coepit. hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum, Aulum Bivium quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable