LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 166

lat cicero phi010 perseus lat2

alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea.

Provenance