LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 168

lat cicero phi010 perseus lat2

nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen et impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa fert, sibi tamen non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. quis huic rei testis est? idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in Aulum Cluentium constituere, is hunc suo testimonio sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret.

Provenance