Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 176
lat cicero phi010 perseus lat2
post mortem eius Sassia moliri statim, nefaria mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit. emit de Aulo Rupilio quo erat usus Oppianicus medico Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod habitus in emendo Diogene fecerat. de hoc Stratone et de Ascla quodam servo suo quaesituram esse dixit. praeterea servum illum Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis omnibus vehementissimis quaeritur. cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable