LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 180

lat cicero phi010 perseus lat2

furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homines quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam qua illud potuisse ita circumsecari videretur. ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable