Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 183
lat cicero phi010 perseus lat2
an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc non esse hoc dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo obsisti modo posset. Vtrum furtum factum non est? at nihil clarius Larini. an ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur alia causa quaerendi? an id quod vobis dicendum est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de veneno? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable