Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 184
lat cicero phi010 perseus lat2
hem hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.