Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 192
lat cicero phi010 perseus lat2
atque his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est commorata; postea autem quam appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret. iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? mulierem quandam Larino advolare, usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium posset?