LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 195

lat cicero phi010 perseus lat2

vos, iudices, quos huic Aulo Cluentio quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentum misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace, non domesticis copiis esse tutum. quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable