Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 200
lat cicero phi010 perseus lat2
qua re, iudices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a fili sanguine, date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum, patimini matrem, ne orbata filio laetetur, victam potius vestra aequitate discedere. sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem bonitatem virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable