Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 21
lat cicero phi010 perseus lat2
Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit Marcum et Numerium Aurios et Gnaeum Magium et filiam magiam nuptam Oppianico. Marcus Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Quinti Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Gnaeum Magium fratrem reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Gnaeus Magius est mortuus. is heredem fecit illum adulescentulum Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, Marcum Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.