LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 25

lat cicero phi010 perseus lat2

post illam autem fugam sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermem inimicis committere ausus est sed per illam Lucii Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur. his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur? atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable