LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 27

lat cicero phi010 perseus lat2

petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia natus Teani, quod abest ab Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.

Provenance