LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 30

lat cicero phi010 perseus lat2

et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem? acervatim reliqua iam, iudices, dicam ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem repentinam vocemque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno Gaium Oppianicum fratrem necavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable