Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 36
lat cicero phi010 perseus lat2
quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit et quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata. qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata Larini est, res translata Romam; inire enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable