Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 39
lat cicero phi010 perseus lat2
index Avillius ex altera parte coram tenetur. hic quid iam reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum suffragiis populi pervenerat. itaque tum cum Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam relinquit. ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero illius testamento comprobabatur; in quo Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.