LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 41

lat cicero phi010 perseus lat2

cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit. multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse videantur. vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo iam rationem, nemo rem ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum iudicabat; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam pestemque fugiebant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable