LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 45

lat cicero phi010 perseus lat2

nam habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enim legare quicquam eius modi matri poterat in animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable