Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 46
lat cicero phi010 perseus lat2
C. et Lucii Fabricii fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. iam hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable