LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 47

lat cicero phi010 perseus lat2

Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine habitus. Vtebatur autem medico non ignobili sed spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit. servus non incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum habito est conlocutus. habitus statim cum Marco Baebio senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. ei placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa, Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur; multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable