Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 49
lat cicero phi010 perseus lat2
satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum uti honeste absolvi nullo modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit. nam Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. hic tum Gaius Fabricius, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Aletrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere, idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable