LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 53

lat cicero phi010 perseus lat2

cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu venire posse: quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. Marcus Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. Publius Quintilius Varus, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum locutum esse dicebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable