LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 54

lat cicero phi010 perseus lat2

atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable