LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 55

lat cicero phi010 perseus lat2

cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo Gaius Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porro tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse habitum putaretur?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable