Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 58
lat cicero phi010 perseus lat2
citatur reus, agitur causa; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari videretur. itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: 'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite Gaii Fabrici senectutem' — cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. at Gaius Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.