LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 59

lat cicero phi010 perseus lat2

hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus. quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium malefici condemnarant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable