LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 67

lat cicero phi010 perseus lat2

post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit. iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando revertantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable