LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 75

lat cicero phi010 perseus lat2

consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut Staienus scire posset quid cuique deberet. Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos corruptos esse putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur. ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable