LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 84

lat cicero phi010 perseus lat2

at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive ultro excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a Publio Cethego admonitus est — istam dedit conciliationis et gratiae fabulam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable