LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 94

lat cicero phi010 perseus lat2

nuper apud Gaium Orchivium, conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posse non putaverunt. quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens, non modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatum, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable