Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 95
lat cicero phi010 perseus lat2
quam quidem rationem vos, iudices, diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia et contionibus seditiose concitatis. optimis hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec Publius Popilius neque Quintus Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable