Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 99
lat cicero phi010 perseus lat2
quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, reticuit atque suppressit.