LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 11

lat cicero phi014 perseus lat2

intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita Lucii Murenae dicere aliquid coegerit. obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed in militari labore peragrata. qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. an cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable