Cicero
Pro L. Murena
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- dico 74
- homo 62
- magnus 58
- video 57
- quam 50
- multus 50
- verus 46
- Lucius1 46
- consul 46
- publicus 45
- facio 45
- murena 43
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. quod si e portu solventibus ei qui iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae tempestates esse subeundas? qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.
Cicero, Pro L. Murena 4 -
quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? immo vehementer placet; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et ex voltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere videatur.
Cicero, Pro L. Murena 44 -
sed tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae et rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera quod ei quos in provincia ac legatione omni et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis Lucio Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat praetura restituit.
Cicero, Pro L. Murena 37 -
et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam. omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.
Cicero, Pro L. Murena 23 -
quo quidem in bello virtus enituit egregia Marci Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi statuo, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. neque vero cum Publio Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur. atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum populus Romanus bellum gessit hunc regem nimirum antepones. quem Lucius Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello invectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem Lucius Murena, pater huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret.
Cicero, Pro L. Murena 32 -
nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. atque ita vos Lucius Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur.
Cicero, Pro L. Murena 87
Doors
- Ask about the words of the Pro L. Murena →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.