LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 72

lat cicero phi014 perseus lat2

at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adsequebantur * * *

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable