Passage
Cicero, Pro L. Murena 18
lat cicero phi014 perseus lat2
omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere virtus cognoscique posset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable