Passage
Cicero, Pro L. Murena 37
lat cicero phi014 perseus lat2
sed tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae et rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera quod ei quos in provincia ac legatione omni et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis Lucio Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat praetura restituit.